Type de texte | source |
---|---|
Titre | Commentarii, in primum librum Aristotelis de Arte Poetarum |
Auteurs | Vettori, Pietro |
Date de rédaction | |
Date de publication originale | 1560 |
Titre traduit | |
Auteurs de la traduction | |
Date de traduction | |
Date d'édition moderne ou de réédition | |
Editeur moderne | |
Date de reprint | Reprint Münich, W. Flink, 1967. |
, p. 32
Nam addi etiam potest, animantes multas feras et immanes, si sine periculo sui videantur, ob speciem corporis delectare potiusquam dolorem inurere ac pœnam : cum contra lambrici, scarabei, blattæ, vermesque omnes, non sine molestia unquam cerni possint. Plutarchus quoque, cum et ipse quanta vis esset imitationis ostendere vellet in libello, quo docuit quo animo oportet adulescentes accedere ad audiendos poetas, exempla posuit vilium animalium turpiumque animantium, ut lacertæ, scimiæ, quibus addidit, inhonestam et ipsam fœdamque Thersitis faciem : ut in V. etiam libro Symposiacon : nusquam enim meminit, nisi rerum aspectu fœdarum. Corpora etiam hominum vita privatorum visu molesta, fœdaque sunt : eadem tandem eximie repræsentata voluptatem afferunt, ut tradit Aristoteles ; cui etiam rei simile est id, quod attulit Plutarchus ambobus illis in locis, de Philoctete picto, qui ulceribus scatebat ; et effigie Iocastæ, quæ confecta mærore erat, et tristitiam animi ingentem præ se ferebat.
Dans :Cadavres et bêtes sauvages, ou le plaisir de la représentation(Lien)
, p. 151
Quoniam autem tragœdia est imitatio meliorum ; hoc autem est, quod certum atque exploratum est ; cum enim ambæ imitatio sint : tragœdia, inquam, ac comœdia : hoc primum inter eas interest, quod earum altera meliorum hominum ; altera deteriorum imitatio est ; tragœdia igitur meliorum imitatio. […] Nos oportet imitari bonos artisque suæ valde perituros iconographos : hoc enim nomine ipse utitur quo declarantur non solum pictores, qui penicillo imitantur, sed reliqui etiam omnes opifices, qui quamvis ratione atque instrumento, effigies hominum aliarumve rerum exprimunt. Vel potius hoc juncto verbo significavit nationis ipsius pictorum nonnullos, qui in hoc ipso toto animo versantur ; præcipueque operam suam ponunt in effigie, vultuque et hominum summo artificio exprimendo. Quid autem illi facere soleant, adjungit, explanans ipsum simile : illi etenim cum singulis tribuerint suam propriamque formam, similes ipsos efficientes, pulchriores fingunt […] formamque illius rei, quam exprimunt, operibus assignere solitos : hoc est satis facere […]. Sic et poetam imitantem et iracundos, et inertes aliaque hujuscemodi in moribus habentes, tales existentes, probitatis efficere exemplar, aut duritiei oportet ; quod valet ornare et augere eos motus animorum, ut ad summum veniant, ac specimen quoddam aliis earum rerum sint, sive affines motus virtuti, sive vitio sint.
Dans :Le portrait ressemblant et plus beau(Lien)
, p. 66
Cum pictores quidam inveniantur, in quorum tabulis mores nulli usquam apparent ; contra vero aliis omnibus operibus mores affingant. Zeuxidem, summum pictorem, nullos unquam mores expressisse ; quare colatum eum cum Polygnoto ita discrepasse ab illo, ut tragicos quosdam inter se in hac morum descriptione dissimiles extitisse, probare voluit : Polygnotum enim bonum expressorem morum fuisse tradit, ac laudem magnam in hoc se merito consecutum ; ἀγαθός enim prorsus legendum arbitror, ut sane in cunctis, quos vidi, calamo exaratis libris scriptum offendi. […] Ut autem hic tradit Polygnotum bonum ἠθογραφόν fuisse, ita in VIII Πολιτικῶν de ipso, ut egregio imitatore morum, loquitur ; eumque ἠθικόν, id est moratum ea de causa vocat : quia scilicet imaginibus, quas fingebat, mores affingere sit solitus. Plinius quoque in XXXV libro de Aristide thebano loquens, inquit : « Is omnium primus animum pinxit, et sensus omnes expressit, quos vocant Greci ἤθη ».
Dans :Zeuxis et Polygnote : action et caractères(Lien)